monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 5
Sed mirabilem, secretam atque fortissimam se ostendit, quoniam Deus in creaturis suis tam mirabilis existit, ut nullo modo ab eis ad finem perduci possit, tamque secretus ut nulla earum scientia vel sensibilitate pertinaciter sit examinandus, atque tam fortis quod omnis fortitudo ipsarum ab eo dirigatur, nec eius fortitudini valeat comparari.